monumenta.ch > Plinius > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 31, 2
{I} terras devorant aquae, flammas necant, scandunt in sublime et caelum quoque sibi vindicant ac nubium obtentu vitalem spiritum strangulant, quae causa fulmina elidit, ipso secum discordante mundo. quid esse mirabilius potest aquis in caelo stantibus? at aliae, ceu parum sit in tantam pervenire altitudinem, rapiunt eo secundum piscium examina, sese etiam lapides, subeuntque portantes aliena pondera.